D102
Septem Psalmi Poenitentiales
[SCHL 421; Tonk. Schl. #; RISM U 119]
Nürnberg: Gerlatzeni, 1570
Formatting: [add detail]
Dedication: [add detail]
Attributions: Alexander Utendal
Voicing: 4 v.v. (Discantus, Altus, Tenor, Bassus)
Titles:
ID: | Title: |
[Psalmi 1-7] | |
a | Domine ne in furore / 2. Convertere Domine / 3. Discedite a’ me omnes |
b | Beati quorum remissae / 2. Dilectum meum [trium vocum] / 3. Intellectum tibi dabo / 4. Multa flagella peccatoris |
c | Domine ne in furore / 2. Miser factus sum / Amici mei et proximi [2. & 3. Vocu-] / 4. Quoniam in te Domine / 5. Inimici autem mei / 6. Ne derelinquas me Domine |
d | Miserere mei Deus / 2. Tibi soli peccavi / 3. Asperges me Domine / 4. Cor mundum crea in me / 5. Libera me de sanguinibus / 6. Benigne fac Domine |
e | Domine exaudi orationem / 2. Quia defecerunt / 3. Similis factus sum / 4. Dies mei sicut umbra / 5. Quoniam placuerunt / 6. Scribantur haec in generationem / 7. Respondit ei / 8. Initio tu Domine |
f | De profundis clamavi / 2. Sustinuit anima mea / 3. Quia apud Dominum |
g | Domine exaudi orationem meam / 2. Memor sui dierum [duu- vocu- tacet] / 3. Velociter exaudi me / 4. Eripe me de inimicis |
[Oratii 1-5] | |
h | Ne reminiscaris Domine / 2. Parce Domine |
i | Domine patiens, et multae / 2. Dimitte obsecro |
j | Quaeso Domine Deus coeli / 2. Et ego et domus patris / 3. Memento verbi, quod / 4. Et ipsi servi tui |
k | Ecce nos venimus ad te / 2. Confusio comedit / 3. Dormiemus in confusione |
l | Scio Domine / 2. Corripe me Domine / 3. Effunde indignationem |
Notational Analysis:
ID: | Initial Clefs: | Init. Men.: | Sig.: | Final: | Parts: |
[Psalmi 1-7] | |||||
a | G2, C2, C3, F3 | CutC | 1 | D, G, G | 3 |
b | C1, C3, C4, F4 | CutC | 1 | D, [G], G, G | 4 |
c | C1, C3, C4, F3 | CutC | 0 | E, A, E, E, E, E | 6 |
d | C1, C3, C4, F3 | CutC | 1 | A, D, A, A, A, A | 6 |
e | G2, C2, C3, F3 | CutC | 0 | F, F, F, C, F, C, F, F | 8 |
f | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | F, F, F | 3 |
g | G2, C2, C3, C4 | CutC | 0 | G, G, D, G | 4 |
[Oratii 1-5] | |||||
h | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | D, G | 2 |
i | G2, C2, C3, F3 | CutC | 0 | F, F | 2 |
j | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | A, A, E, A | 4 |
k | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | C, G, C | 3 |
l | G2, C2, C3, C4 | CutC | 0 | C, G, C | 3 |
Textual Analysis:
ID: | Textual Source: | Liturgical Position / Occasion: |
[Psalmi 1-7] | ||
a | PSALMUS POENITENTIALIS PRIMUS[PS006:2-4; s.p.: PS006:5-8; t.p.: PS006:9-11] | – – – |
b | PSALMUS POENITENTIALIS SECUNDUS [PS031:1-4; s.p.: PS031:5-7; t.p.: PS031:8-9; 4.p.: PS031:10-11] | – – – |
c | PSALMUS POENITENTIALIS TERTIUS[PS037:2-6; s.p.: PS037:7-11; t.p.: PS037:12-15; 4.p.: PS037:16-19; 5.p.: PS037:20-21; 6.p.: PS037:22-23] | – – – |
d | PSALMUS POENITENTIALIS QUARTUS[PS050:3-5; s.p.: PS050:6-8; t.p.: PS050:9-11; 4.p.: PS050:12-15; 5.p.: PS050:16-19; 6.p.: PS050:20-21] | – – – |
e | PSALMUS POENITENTIALIS QUINTUS[PS101:2-3; s.p.: P101:4-6; t.p.: PS101:7-11; 4.p.: PS101:12-14; 5.p.: PS101:15-18; 6.p.: PS101:19-23; 7.p.: PS101:24-25; 8.p.: PS101:26-29] | – – – |
f | PSALMUS POENITENTIALIS SEXTUS[PS129:1-4a; s.p.: PS129:4b-6; t.p.: PS129:7-8] | – – – |
g | PSALMUS POENITENTIALIS SEPTIMUS[PS142:1-4; s.p.: PS142:5-6; t.p.: PS142:7-8; 4.p.: PS142:9-12] | – – – |
[Oratii 1-5] | ||
h | ORATIO POST POENITENTIALES PSALMOS prima, quae in Ecclesia Antiphona vocari solet [TOB003:3; s.p.: IOEL002:17, ?] | – – – |
i | ORATIO SECUNDA, QUAM PRO PECCATO populi oravit Moyses, Nume 14[NM014:18; s.p.: NM014:19] | – – – |
j | ORATIO TERTIA, NEHEMIAE Prophetae, Nehemi 1 [NEH001:5-6a; s.p.: NEH001:6b-7; t.p.: NEH001:8-9; 4.p.: NEH001:10-11] | – – – |
k | ORATIO QUARTA, HIEREMIAE Prophetae, Hieremi 3 [IR003:22-23; s.p.: IR003:24; t.p.: IR003:25] | – – – |
l | ORATIO QUINTA, EIUSDEM PROPHETAE Hieremiae, Hieremi 10[p.p.: IR010:23; s.p.: IR010:24; t.p.: IR010:25, “Gloria Patri”] | – – – |
Textual Transcriptions:
ID: | Title: |
a | Domine ne in furore / 2. Convertere Domine / 3. Discedite a’ me omnes |
Domine ne in furore tuo arguas me, neq- in ira tua corripias me, Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum, sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, Et anima mea conturbata est valde, sed tu Domine usquequo? | |
Secunda Pars | |
Convertere Domine, et eripe animam meam, salvum me fac, propter misericordiam tuam, Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo, Turbatus est a’ furore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. | |
Tertia Pars | |
Discedite a’ me omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit, Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei, convertantur et erubescant valde velociter. | |
b | Beati quorum remissae / 2. Dilectum meum [trium vocum] / 3. Intellectum tibi dabo / 4. Multa flagella peccatoris |
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus, Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. | |
Secunda Pars | |
Delictum meum cognitu- tibi feci, et iniusticiam mea- non abscondi, Dixi confitebor adversum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei, pro hac orabit ad te omnes sanctus in tempore opportuno, veruntamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt, tu es refugium meum a’ tribulatione, quae circundedit me, Exultatio mea, Erue me a’ circundantibus me. | |
Tertia Pars | |
Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos, nolite fieri sicut equus et mulus, quibus no- est intellectus, in chamo et freno maxillas(?) eorum constringe, qui non approximant ad te. | |
Quarta Pars | |
Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circundabit, laetamini in Domino, et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde. | |
c | Domine ne in furore / 2. Miser factus sum / Amici mei et proximi [2. & 3. Vocu-] / 4. Quoniam in te Domine / 5. Inimici autem mei / 6. Ne derelinquas me Domine |
Domine ne in furore tuo arguas me, neq- in ira tua corripias me, Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam, non est sanitas in carne mea a’ facie irae tuae, non est pax ossibus meis a’ facie peccatorum meorum, | |
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me, putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a’ facie insipientiae meae. | |
Secunda Pars | |
Miser factus sum et curvatus sum usq- in finem, tota die contristatus ingrediebar, Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea, afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugi ebam a’ gemitu cordis mei, Domine ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a’ te non est absconditus, cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. | |
Tertia Pars | |
Amici mei et proximi mei adversum me approprinquaverunt, et steterunt, et qui iuxta me erant de longe’ steterunt, et vim faciebant, qui quaerebant animam meam, et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur, Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones(?). | |
Quarta Pars | |
Quoniam in te Domine speravi, tu exaudies me Domine Deus meus, quia dixi, ne quando super gaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt, Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper, Quoniam iniquitatem annunciabo, et cogitabo pro peccato meo. | |
Quinta Pars | |
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique, qui retribuunt mala probonis, detrahebant mihi, Quoniam sequebar bonitatem. | |
Sexta Pars | |
Ne derelinquas me Domine Deus meus, ne discesseris a’ me, Intende in adiutorium meum Domine Deus salutis meae. | |
d | Miserere mei Deus / 2. Tibi soli peccavi / 3. Asperges me Domine / 4. Cor mundum crea in me / 5. Libera me de sanguinibus / 6. Benigne fac Domine |
Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, Amplius lava me ab iniquitate mea, et a’ peccato meo munda me, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. | |
Secunda Pars | |
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea, Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. | |
Tertia Pars | |
Asperges me Domine Hysopo, et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor(?), Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata, Averte faciem tuam a’ peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. | |
Quarta Pars | |
Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis, ne proiicias me a’ facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a’ me, Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me, Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. | |
Quinta Pars | |
Libera me de sanguinibus Deus salutis meae, Et exultabit linqua mea iusticiam tuam, Domine labia mea aperies, annunciabit laudem tuam, Quoniam si voluisses sacrificium, de dissem utique, holocaustis non delectaberis, sacrificium Deo Spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies. | |
Sexta Pars | |
Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem, Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos. | |
e | Domine exaudi orationem / 2. Quia defecerunt / 3. Similis factus sum / 4. Dies mei sicut umbra / 5. Quoniam placuerunt / 6. Scribantur haec in generationem / 7. Respondit ei / 8. Initio tu Domine |
Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat, Non avertas faciem tuam a’ me, in quacunq- die tribulor, inclina ad me aurem tuam, In quacunq- die invocavero te, velociter exaudi me. | |
Secunda Pars | |
Quia de fecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt, percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, Quia oblitus sum comedere panem meum, a’ voce gemitus mei ad haesit os meum carni meae. | |
Tertia Pars | |
Similis factus sum pelli cano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio, vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius intecto, tota die exprobraba-t mihi inimici mei, et qui laudaba-t me, adversum me iurabant, quia cinerem tanq- pane- ma-ducabam, et potu- meu- fletu misceba-, a’ facie irae, et indignationis tuae, Quia elevans allisisti me. | |
Quarta Pars | |
Dies mei sicut umbra declina verunt, et ego sicut foenum arvi, Tu autem Domine in aeternum permanes, et memoriale tuum in generatione et generationem, Tu exurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. | |
Quinta Pars | |
Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et terrae eius miserebuntur, Et timebunt gentes nome- Domini, et oe-s reges terrae gloriam tuam, Quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua, Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum. | |
Sexta Pars | |
Scribantur haec in generationem alteram, et populus qui creabitur, laudabit Dominum, Quia Dominus de coelo in terram aspexit, ut audiret gemitus compeditorum, et solveret filios interemptorum, ut annunciet in Sion nomen Domini, et laudem eius in Hierusalem, in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. | |
Septima Pars | |
Respondit ei in via virtutis suae, paucitatem dierum meorum nuncia mihi, Ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generatione et generationem anni tui. | |
Octava Pars | |
Initio tu Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli, Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur. | |
f | De profundis clamavi / 2. Sustinuit anima mea / 3. Quia apud Dominum |
De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam, Fiant aures tuae intendentes, in vocem deprecationis meae, Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te Domine. | |
Secunda Pars | |
Sustinuit anima mea in verbo eius, speravit anima mea in Domino, A custodia matutina usq- ad noctem speret Israe’l in Domino. | |
Tertia Pars | |
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio, Et ipse redemit Israe’l ex omnibus iniquitatibus eius. | |
g | Domine exaudi orationem meam / 2. Memor sui dierum [duu- vocu- tacet] / 3. Velociter exaudi me / 4. Eripe me de inimicis |
Domine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam, in veritate tua exaudi me in tua iustitia, Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, Quia perfecutus est inimicus animam meam, humiliavit(?) in terra vitam meam, Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi, et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. | |
Secunda Pars | |
Memor sui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar, Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. | |
Tertia Pars | |
Velociter exaudi me Domine, defecit spiritus meus, Non avertas faciem tuam a’ me, et similis ero(?) descendentibus in lacum(?), Audita- fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi, Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. | |
Quarta Pars | |
Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu, Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, propter nome- tuum Domine vivificabis me in aequitate tua, Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos, Et perdes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. | |
h | Ne reminiscaris Domine / 2. Parce Domine |
Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentum nostrorum, nec- vindictam sumas de peccatis nostris. | |
Secunda Pars | |
Parce Domine, parce populo tuo, quem redemisti precioso sanguine tuo, ne irascaris nobis in aeternum. | |
i | Domine patiens, et multae / 2. Dimitte obsecro |
Domine patiens, et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumq- innoxium derelinquens, qui visitas peccata patru- in filios, in tertiam et quartam generationem. | |
Secunda Pars | |
Dimitte obsecro peccatum populi huius, secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto, usq- ad locum istum. | |
j | Quaeso Domine Deus coeli / 2. Et ego et domus patris / 3. Memento verbi, quod / 4. Et ipsi servi tui |
Quaeso Domine Deus coeli, fortis, magne, atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam, his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua, fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie die ac nocte, pro filiis Israe’l servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israe’l, quibus peccaverunt tibi. | |
Secunda Pars | |
Et ego et domus patris mei peccavimus, vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ceremonias, et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo. | |
Tertia Pars | |
Memento verbi, q- ma-dasti Moysi servo tuo, dicens, cu- transgressi fueritis, ego disperdam vos in populos, Et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema coeli, inde co-gregabo voset reduca- in locum, quem egeli, ut habitaret nomen ibi. | |
Quarta Pars | |
Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida, Obsecro Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie, et da mihi misericordiam. | |
k | Ecce nos venimus ad te / 2. Confusio comedit / 3. Dormiemus in confusione |
Ecce nos venimus ad te, tu enim es Dominus Deus noster, vere mendaces erant colles, et multitudo montium, vere’ in Domino Deo nostro salus Israe’l. | |
Secunda Pars | |
Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. | |
Tertia Pars | |
Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adolescentia nostra, usq- ad diem hanc, et no- audivimus vocem Domini nostri. | |
l | Scio Domine / 2. Corripe me Domine / 3. Effunde indignationem |
Scio Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. | |
Secunda Pars | |
Corripe me Domine, veruntamen in iudicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. | |
Tertia Pars | |
Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super populum, qui non cognoverunt nomen tuum, Gloria patri, et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen. |