D098
Cantiones Aliquot Quinque Vocum …
[SCHL 284; Tonk. Schl. #; RISM L 820]
München: Berg, 1569
Formatting: [add detail]
Dedication: [add detail]
Attributions: Orlando di Lasso
Voicing: 5(-6) v.v. (Cantus, Altus, Tenor, Bassus, …)
Titles:
ID: | Title: |
a | Qui novus aethereo |
b | Da pater antiquae |
c-e | Beatus ille qui procul [negotiis] |
Ergo aut adulta vitium | |
Libet iacere modo | |
f | Res neque ab infernis |
g | Rumpitur invidia |
h-i | Credidi propter quod locutus sum |
Vota mea Domino | |
j | Rebus [in] adversis [clara est] |
k | Quem vidistis pastores |
l-m | Hispanum ad caenam |
Mox importuno civilior | |
n | Vidi impium super exaltatum |
o-p | Sidus ex claro veniens [Olympo] |
Qui maris terrae hominum | |
q-s | Resonet in laudibus |
Hodie apparuit in Israel | |
Magnum nomen Domini | |
t-v | Gratia sola Dei |
Legitimo ergo nihil natura | |
Res mira ignoti quod | |
w | Quemadmodum desiderat cervus |
Notational Analysis:
ID: | Initial Clefs: | Init. Men.: | Sig.: | Final: | Parts: |
a | C1, C3, C3, C4, F4 | CutC | 0 | D | 1 |
b | G2, C2, C3, C3, F3 | CutC | 1 | G | 1 |
c-e | G2, C2, C3, C3, C4 | CutC | 0 | A, E, D | 3 |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
f | C1, C3, C3, C4, F4 | CutC | 0 | E | 1 |
g | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 0 | E | 1 |
h-i | C1, C3, C3, C4, F4 | CutC | 0 | A, E | 2 |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
j | C1, C3, C3, C4, F4 | CutC | 0 | E | 1 |
k | G2, G2, C2, C3, C4 | CutC | 0 | C | 1 |
l-m | G2, C2, C2, C3, F3 | CutC | 0 | D, G | 2 |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
n | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 1 | F | 1 |
o-p | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 1 | C, F | 2 |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
q-s | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 1 | F, F, F | 3 |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
t-v | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 1 | F, C, F | 3 |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
” “ | ” “ | ” “ | ” “ | ” “ | |
w | C1, [C1], C3, C4, C4, F4 | CutC | 0 | G | 1 |
Textual Analysis:
ID: | Textual Source: | Liturgical Position / Occasion: |
a | [?] | – – – |
b | [?] | – – – |
c-e | [Horace, Epodes, Liber II] | – – – |
[ ” ” ] | – – – | |
[ ” ” ] | – – – | |
f | [?] | – – – |
g | [Martial, Epigrams, IX,97] | – – – |
h-i | [PS115:1-4] | – – – |
[PS115:5-10] | – – – | |
j | [?] | – – – |
k | [?] | [Nativity of Our Lord (Antiphon for Lauds)] |
l-m | [?] | – – – |
[?] | – – – | |
n | [PS036:35-36] | – – – |
o-p | [Sebastian Brant, late-15th / early-16th c.] | [Nativity of Our Lord (hymn)] |
[ ” ” ] | [ ” ” ] | |
q-s | [?, 14th c.(?)] | [Nativity of Our Lord (hymn)] |
[ ” ” ] | [ ” ” ] | |
[ ” ” ] | [ ” ” ] | |
t-v | [Nicolò Stopio] | [Wedding Epithalamium for the wedding (22 February 1568) of William of Bavaria and Renata of Lorraine (Occasional)] |
[ ” ” ] | [ ” ” ] | |
[ ” ” ] | [ ” ” ] | |
w | [PS041:2-3] | [For an undetermined feast (graduale, verse, and respond)] |
Textual Transcriptions:
NB: All textual transcriptions drawn from Bergquist’s Orlando di Lasso: The Complete Motets 7; as he notes, “The orthography of the Latin texts has been normalized in accordance with the Editio Vaticana or Vulgate for liturgical and biblical texts and a standard Latin dictionary for other texts… . | |
ID: | Title: |
a | Qui novus aethereo |
Qui novus aethereo jam ducitur annus Olympo, | |
hic laetis petimus intret ut auspiciis, | |
hunc stabili nobis benedicat numine Jesus, | |
nosque suis idem protegat auxiliis: | |
ostendat faciem nobis mortalibus almam, | |
et nostro generi sit pius atque bonus: | |
inclinet Dominus vultum, det pacis amori | |
cordibus in nostris et simul esse sedem. | |
b | Da pater antiquae |
Da pater antiquae verum pietatis amorem | |
nominis et cultum semper ubique tui, | |
da, precor, inceptum faelici sidere cursum | |
perfricere, optato fine deinde frui. | |
c | Beatus ille qui procul [negotiis] |
Beatus ille qui procul negotiis, | |
ut prisca gens mortalium, | |
paterna rura bobus exercet suis, | |
solutus omni faenore: | |
nec excitatur classico miles truci; | |
nec horret iratum mare; | |
forumque vitat et superba civium | |
potentiorum limina. | |
d | Ergo aut adulta vitium |
Ergo aut adulta vitium propagine | |
altus maritat populos; | |
aut in reducta valle mugientium | |
prospectat errantes greges; | |
inutilesque falce ramos amputans | |
feliciores inserit; | |
aut pressa puris mella condit amphoris; | |
aut tondet infirmas oves. | |
e | Libet iacere modo |
Libet jacere modo sub antiqua ilice, | |
modo in tenaci gramine; | |
labuntur altis interim ripis aquae, | |
queruntur in silvis aves | |
fontesque lymphis obstrepunt manantibus, | |
somnos quod invitet levis. | |
Beatus ille qui procul negotiis, | |
ut prisca gens mortalium, | |
paterna rura bobus exercet suis. | |
f | Res neque ab infernis |
Res neque ab infernis neque terrae sedibus orta est | |
amor aethereo sed numine nata deorum. | |
Nobili ab excelsi descendit origine caeli, | |
ergo piis animis placidum sectemur amorem, | |
almaque tranquillae veneremur commoda pacis. | |
g | Rumpitur invidia |
Rumpitur invidia quidam, carissime Juli; | |
quod me Roma legit rumpitur invidia, | |
quod turba semper in omni monstramur digito rumpitur invidia, | |
quod sum jocundus amicis, quod conviva frequens rumpitur invidia, | |
quod amamur quodque probamur rumpatur quisquis rumptiru invidia. | |
h | Credidi propter quod locutus sum |
Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. | |
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. | |
Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? | |
Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. | |
i | Vota mea Domino |
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus: pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. | |
O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. | |
Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. | |
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus: in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. | |
j | Rebus [in] adversis [clara est] |
Rebus in adversis clara est patientia virtus, | |
quae gaudet duram laeta subire crucem, | |
esto igitur fortis patienter quaequo ferendo, | |
sunt quoniam justis multa ferenda viris, | |
est tamen ex illis Dominus liberare paratus | |
omnes qui firmam spem retinere valent. | |
k | Quem vidistis pastores |
Quem vidistis, pastores? Dicite: annuntiate nobis, in terris quis apparuit? Natum vidimus, et choros Angelorum collaudantes Dominum, alleluia, alleluia. | |
l | Hispanum ad caenam |
Hispanum ad caenam mercator Belga vocarat, | |
regifico luxu mensa parata fuit, | |
extera convivis non deerant vina vocatis, | |
aureaque artifici pocula sculpta manu. | |
Hispanus miratur opes, miratur et artes, | |
miratur lautae fercula multa dapis. | |
Ingenia et artes unde his regionibus inquit, | |
semper ubi stertunt ebria turba viri? | |
m | Mox importuno civilior |
Mox importuno civilior hospes Ibero, | |
respondit placido talia verba sono: | |
Nos bibimus vestris quae vina vehuntur ab oris, | |
vos bibitis gelidas dum sitis ardet aquas; | |
ingenia haud mirum quod vobis acria desint: | |
quod bibitis, bibit hoc vester asellus idem. | |
n | Vidi impium super exaltatum |
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. | |
Et transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. | |
o | Sidus ex claro veniens [Olympo] |
Sidus ex claro veniens Olympo, | |
Virgo quod nobis peperit sacrata, | |
orbis illustrat spatium rotundi | |
nobile lumen. | |
Protulit nobis mulier salutem | |
Filium summi Patris ediditque, | |
et Deum mater genuit pudica | |
Virgo manensque. | |
p | Qui maris terrae hominum |
Qui maris, terrae, hominum ac deorum | |
temperat laxatque datas habenas | |
quo nihil majus generatur ipso, | |
nascitur orbi: | |
illius laudes pueri sonabunt. | |
Carminum nostrum moduli suaves; | |
vocibus laetis feriamus astra | |
roscida caeli. | |
q | Resonet in laudibus |
Resonet in laudibus, | |
cum jocundis plausibus, | |
Syon cum fidelibus. | |
Apparuit quem genuit Maria. | |
Sunt impleta quae praedixit Gabriel. | |
Eya, Virgo Deum genuit, | |
quod divina voluit clementia. | |
r | Hodie apparuit in Israel |
Hodie apparuit in Israel, | |
per Mariam virginem est natus rex. | |
s | Magnum nomen Domini |
Magnum nomen Domini Emanuel, | |
quod annuntiatum est per Gabriel. | |
Eya, Virgo Deum genuit, | |
quod divina voluit clementia. | |
t | Gratia sola Dei |
Gratia sola Dei pie in omnibus omnia adimplet | |
Virtute aeterna caelesti et amore creatis. | |
In nostris almus vigeat quoque cordibus ardor | |
Lege sacra statuit, cunctisque amor imperet unus, | |
Hinc reduces qui nos caelo asserat, atque beatos | |
Efficiat. Virtus aequa almo in amore recumbit. | |
u | Legitimo ergo nihil natura |
Legitino ergo nihil natura invenit amore | |
Majus, connubii unde ferax fit copula fidi, | |
Vis sacra amicitiae, rata confirmatio amoris. | |
Solus amans, quod amare juvat, faeliciter ardet. | |
v | Res mira ignoti quod |
Res mira: ignoti quod et illaqueentur amore, | |
Emicat accensis per famam mentibus ardor, | |
Nocte silente magis, dum mutua flamma per artus | |
Errans alta trahit suspiria pectore ab imo; | |
Amplexus taedet longum exspectare jugales. | |
w | Quemadmodum desiderat cervus |
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus. | |
Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? |
NB: Translations available on D098 spreadsheet
NB: Same content as D097; see CM07 for further detail