CM17
Motets from Printed Anthologies and Manuscripts, 1555-1569
[RISM Nr. _]
[Print Location: Printer, Year]
Formatting: [___]
Dedication: [___]
Attribution(s): Orlando di Lasso
Voicing: [___]
Titles:
Nr.: | Work Title: |
1 | Audi dulcis amica mea, a 4 |
2 | Peccantem me quotidie, a 4 |
3 | Inclina Domine aurem tuam, a 4 |
4 | Domine, quando veneris (1), a 4 |
5 | Alma Nemes, a 4 |
6 | Calami sonum ferentes, Cipriano de Rore, a 4 |
7 | Dulces exuviae, a 5 |
8 | Alma Venus, a 5 |
9 | Tityre, tu patulae, a 6 |
10 | Quia vidisti me, Thoma, a 4 |
11 | Scio enim quod redemptor meus vivit, a 4 |
12 | Fertur in conviviis, a 4 |
13 | Quid prodest stulto, a 5 |
14 | Pater, peccavi, a 5 |
15 | Deus qui bonum vinum creasti, a 4 |
16 | Forte soporifera, a 5 |
17 | Quis est homo qui timet Dominum?, a 5 |
18 | Ubi est Abel, a 5 |
19 | Quem dicunt homines, a 5 |
20 | Jesu, nostra redemptio, a 6 |
21 | S, U, su, P, E, R, per, a 5 |
22 | Audi, benigne conditor, a 5 |
23 | Domine, quando veneris (2), a 5 |
24 | Tribulationem et dolorem inveni, a 4 |
25 | Laetentur caeli, a 4 |
26 | Fratres, sobrii estote, a 4 |
Notational Analysis:
Nr.: | Voicing: | Init. Clefs: | Init. Men.: | Sig.: | Final: | Parts: |
1 | CATB | G2, C2, C3, C4 | CutC | 1 | G | 1 |
2 | CATB | G2, C2, C3, F3 | CutC | 1 | G | 1 |
3 | CATB | G2, C2, C3, C4 | CutC | 0 | A | 1 |
4 | CATB | G2, C2, C3, F3 | CutC | 1 | F | 1 |
5 | CATB | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | E | 1 |
6 | CATB | F3, F3, F3, F5 | CutC | 0 | E | 1 |
7 | C[C]ATTB | C1, [C1], C3, C4, C4, F4 | CutC | 0 | E, E | 2 |
8 | CATTB | G2, C2, C3, C3, F3 | CutC | 1 | G, G | 2 |
9 | CCATBB | C1, C1, C3, C4, F3, F4 | CutC | 1 | G, G | 2 |
10 | CATB | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | D | 1 |
11 | CATB | G2, C2, C3, F3 | CutC | 0 | G | 1 |
12 | CATB | G2, C2, C3, F3 | CutC | 0 | C | 1 |
13 | CATTB | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 0 | D | 1 |
14 | CCATB | C1, C1, C3, C4, F4 | CutC | 1 | F, F | 2 |
15 | CATB | C1, C3, C4, F4 | CutC | 1 | G | 1 |
16 | CATTB | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 0 | G | 1 |
17 | CATTB | C1, C3, C4, C4, F4 | CutC | 0 | E | 1 |
18 | CAATB | G2, C2, C3, C3, F3 | CutC | 0 | G | 1 |
19 | CATTB | G2, C2, C3, C3, F3 | CutC | 1 | D, G | 2 |
20 | CAATBB | C1, C3, C3, C4, F4, F4 | CutC | 1 | G, D, G, G | 4 |
21 | CAATB | C1, C3, C3, C4, F4 | CutC | 1 | F, F | 2 |
22 | CATBB | C1, C3, C4, F4, F4 | CutC | 1 | C, F | 2 |
23 | CATTB | G2, C2, C3, C3, F3 | CutC | 1 | A | 1 |
24 | CATB | C1, C3, C4, F4 | CutC | 1 | D, G | 2 |
25 | CATB | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | D, G | 2 |
26 | CATB | C1, C3, C4, F4 | CutC | 0 | G | 1 |
Textual Analysis:
Nr.: | Textual Source: | Liturgical Position / Occasion: |
1 | [CT001:4, CT002:5, CT004:7, ?] | – – – |
2 | [?] | [Office for the Dead, Responsory 7 (respond only)] |
3 | [PS085:1,3b] | [15th Sunday after Pentecost(?), Introit (antiphon + verse?)] |
4 | [?] | [Office for the Dead, Responsory 3 (respond only)] |
5 | [Lasso / Stefano Ambrosio Schiappalaria(?)] | – – – |
6 | [Giovanni Battista Pigna, ca. 1530-1575, “Fistula tertia ex Catulli numeris,” Carminum libri quatuor (Venice: Vincentius Valgrisium, 1553), 99] | – – – |
7 | [Virgil, Aeneid, 4.651-660] | – – – |
8 | [?] | – – – |
9 | [Virgil, Eclogues, 1.1-10] | – – – |
10 | [IO020:29] | [Feast of St. Thomas, antiphon to the Magnificat + Benedictus] |
11 | [IOB019:25-26 (altered)] | [Office for the Dead, Responsory 1 (respond only)] |
12 | [?] | – – – |
13 | [PR017:16,20, ECL001:2] | – – – |
14 | [LC015:18b-19,17b-18] | [Saturday before the 3rd Sunday of Lent, Responsory 1] |
15 | [?] | – – – |
16 | [?] | – – – |
17 | [PS024:12-13] | – – – |
18 | [GN004:9-10] | [Septuagesima, Responsory 9 (respond only)] |
19 | [MT016:13,16,18] | [Feasts of St. Peter, responsory (respond only)] |
20 | [?] | [Ascension, hymn] |
21 | [PS136:1a] | – – – |
22 | [Attr. St. Gregory the Great] | [Lent, hymn (1st 4 stanzas only)] |
23 | [?] | [Office for the Dead, Responsory 3 (respond only)] |
24 | [PS114:4-5,7-8] | – – – |
25 | [PS095:11-12] | – – – |
26 | [1PTR005:8-9] | – – – |
Textual Transcriptions:
Nr.: | Textual Transcription: | Translation: |
1 | Audi dulcis amica mea, auribus percipe verba oris mei. Nigra es sed formosa, et macula non est in te, ideo amore tuo langueo, et quia tribulor ad te confugio. Exaudi deprecor orationem meam. | [See Bergquist, CM17] |
2 | Peccantem me quotidie, et non me paenitentem, timor mortis conturbat me: Quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei Deus, et salva me. | [ ” ” ] |
3 | [Inclina Domine aurem tuam et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego / Laetifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi. | [ ” ” ] |
4 | Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu irae tuae? Quia peccavi nimis in vita mea. | [ ” ” ] |
5 | [Alma Nemes, quae sola Nemes, quae dicere Cypis altera, quae Pallas altera, quarta Charis / quae pellis nubes, quae caelum fronte serenas et risu et laetis flammea luminibus / alma veni vocemque tuam, qua flumina sistis funde, canas mecum dulce novumque melos. | [ ” ” ] |
6 | Calami sonum ferentes Siculo leve numero / non pellunt gemitus pectore ab imo nimium graves / nec qui strepente sunt ab Aufido revulsi / Musa quae nemus incolis Sirmionis amoenum / reddita qua lenis, Lesbia dura fuit / me adi recessu principis mei tristem / Musa deliciae tui Catulli / dulce tristibus his tuum junge carmen avenis. | [ ” ” ] |
7 | “Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat / accipite hanc animam meque his exsolvite curis / Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi / et nunc magna mei sub terras ibit imago. S.p.: “Urbem praeclaram statui, mea moenia vidi / ulta virum poenas inimico ab hoste recepi / felix, heu nimium felix, si littora tantum / nunquam Dardaniae tetigissent nostra carinae” / Dixit, et os impressa tora, “Moriemur inultae / sed moriamur” ait. “Sic, sic juvat ire sub umbras.” | [ ” ” ] |
8 | Alma Venus vultu languentem despice laeto, Respice languentem dulciter alma Venus / Anni principio tibi prospera cuncta precamur, Ut placida subeat pectore noster amor / Et mihi fausta satis fuerint haec omnia Iani Annua qui nobis lumina refert / Alma Venus, etc. S.p.: Nunc elegos divae quaerulos dimittere versus. Undique solicitis resoluto pectore curis / Musica nunc alio demulceat omnia cantu, Protinus ex misero videor dum maximus heros / Nam mea me placidis oculis respexit amica Et poenitus nostro delevit corde dolorem. | [ ” ” ] |
9 | Tityre, tu patulae recubans sub tegmine faci / Sylvestrem tenui Musam meditaris avena / Nos patriae fines et dulcia linquimus arva / Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra / Formosam resonare doces Amarillida silvas. S.p.: O Meliboee, deus nobis haec otia fecit / Namque erit ille mihi semper deus, illius aram / Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus / Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum / Ludere quae vellem calamo permisit agresti. | [ ” ” ] |
10 | Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt, alleluia. | [ ” ” ] |
11 | Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; [et] rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum. | [ ” ” ] |
12 | Fertur in conviviis vinus, vina, vinum / masculinum displicet atque foemininum / sed in neutro genere vinum est divinum / Loqui facit clericum optimum latinum // Volo inter omnia vinum pertransire / Vinum facit vetulas leviter salire / et ditescit pauperes, claudos facit ire / mutis dat eloquium, surdisque audire // Potatores inclyti semper sunt benigni / tam senes quam juvenes. In aeterno igni / cruciantur rustici qui non sunt tam digni / ut gustare valeant boni haustum vini // Meum est propositum in taberna mori / et vinum apponere sitientiori / ut dicant cum venerint angelorum chori / Deus sit propitius huic potatori // Et plus quam ecclesiam diligo tabernum / illum nullo tempore sprevi neque spernam / donec sanctos angelos venientes cernam / cantantes pro ebriis, “Requiem aeternam.” | [ ” ” ] |
13 | Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altam facit domum suam, quaerit ruinam, et qui evitat discere incidit in malum / Qui perversi cordis est, non invenit bonum. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 1st Tenor: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. | [ ” ” ] |
14 | Pater, peccavi in caelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus: Fac me sicut unum ex mercenariis tuis. S.p.: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Surgam, et ibi ad patrem meum, et dicam ei: Fac me sicut unum ex mercenariis tuis. | [ ” ” ] |
15 | Deus qui bonum vinum creasti / et ex eodem multa capita dolere fecisti / da nobis quaesumus intellectum / ut saltem possimus invenire lectum. | [ ” ” ] |
16 | Forte soporifera ad baias dormivit in umbra Blandus amor, placuit plus ubi murmur aquae / Flucticolae accurunt nymphae, nereia turba. Vindex ardoris vult fore quaeque sui / Absconduntque facem sub aquis, quis crederet, Ecce parturit eternum mox liquor ille focum / Balnea perpetuo hinc fervent calefacta calore. Curatur nullis ardor amoris aquis. | [ ” ” ] |
17 | Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit / Anima ejus in bonis demorabitur: et semen ejus hereditabit terram. | [ ” ” ] |
18 | Ubi est Abel frater tuus? dixit Dominus ad Cain. Nescio, Domine, numquid custos fratris mei sum ego? Et dixit ad eum: Quid fecisti? Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. | [ ” ” ] |
19 | Quem dicunt homines esse Filium hominis? dixit Jesus discipulis suis. Respondens Petrus, dixit: S.p.: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. | [ ” ” ] |
20 | Jesu, nostra redemptio / amor et desiderium / Deus Creator omnium / homo in fine temporum // Quae te vicit clementia / ut ferres nostra crimina / crudelem mortem patiens / ut nos a morte tolleres. S.p.: Inferni claustra penetrans / tuos captivos redimens / victor triumpho nobili / ad dextram Dei residens. T.p.: Ipsa te cogat pietas / ut mala nostra superes / parcendo, et voti compotes / nos tuo vultu saties. 4.p.: Tu esto nostrum gaudium / qui es futurus praemium / sit nostra in te gloria / in sempiterna saecula. Amen. | [ ” ” ] |
21 | S, U, su, P, E, R, per, super / F, L, U, flu, per flu, super flu / M, I, mi, flumi, per flumi, super flumi / N, A, na, mina, flumina, per flumina, super flumina / B, A, ba, na ba, mina ba, flumina ba, per flumina ba, super flumina ba / B, I, bi, babi, na babi, mina babi, flumina babi, per flumina babi, super flumina babi / L, O, lo, bilo, babilo, na babilo, mina babilo, flumina babilo, per flumina babilo, super flumina babilo / N, I, S, nis, lonis, bilonis, Babilonis, na Babilonis, mina Babilonis, flumina Babilonis, per flumina Babilonis, super flumina Babilonis. S.p.: I, L, il, L, I, C, lic, illic / S, E, se, lic se, illic se / D, I, di, sedi, lic sedi, illic sedi / M, U, S, mus, dimus, sedimus, lic sedimus, illic sedimus / E, T, et, mus et, dimus et, sedimus et, lic sedimus et, illic sedimus et / F, L, E, fle, et fle, mus et fle, dimus et fle, sedimus et fle, lic sedimus et fle, illic sedimus et fle / V, I, vi, flevi, et flevi, mus et flevi, dimus et flevi, sedimus et flevi, lic sedimus et flevi, illic sedimus et flevi / M, U, S, mus, vimus, flevimus, et flevimus, mus et flevimus, dimus et flevimus, sedimus et flevimus, lic sedimus et flevimus, illic sedimus et flevimus. | [ ” ” ] |
22 | Audi, benigne conditor / nostras preces cum fletibus / in hoc sacro jejunio / fusas quadragenario // Scrutator alme cordium / infirma tu scis virium / ad te reversis exhibe / remissionis gratiam. S.p.: Multum quidem peccavimus / poenasque comparavimus / sed cuncta, qui solus potes / confer medelam languidis // Sic corpus extra conteri / dona per abstinentiam / jejunet ut mens sobria / a labe prorsus criminum. | [ ” ” ] |
23 | Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu irae tuae? Quia peccavi nimis in vita mea. | [ ” ” ] |
24 | Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi / O Domine libera animam meam: misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. S.p.: Convertere animam meam in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi / Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. | [ ” ” ] |
25 | Laetentur caeli, et exsultet terra: commoveatur mare, et plenitudo ejus: gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. S.p.: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit: quoniam venit judicare terram. | [ ” ” ] |
26 | Fratres, sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. | [ ” ” ] |